Hľadaný výraz: Mk 14,32-42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”. 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; 34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”. 35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; 36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”. 37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”. 39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. 40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.

1

mail   print   facebook   twitter